Rigorously curated citable Latin texts
title. PHILOCTETES.
Philoctetes Poeantis et Demonassae filius cum in insula Lemno esset, coluber eius pedem percussit, quem serpentem Iuno miserat, irata ei ob id quia solus praeter ceteros ausus fuit Herculis pyram construere cum humanum corpus est exutum et ad immortalitatem traditus.
ob id beneficium Hercules suas sagittas diuinas ei donauit. sed cum Achiui ex uulnere taetrum odorem ferre non possent, iussu Agamemnonis regis in Lemno expositus est cum sagittis diuinis; quem expositum pastor regis Actoris nomine Iphimachus Dolopionis filius nutriuit.
quibus postea responsum est sine Herculis sagittis Troiam capi non posse. tunc Agamemnon Ulixem et Diomedem exploratores ad eum misit; cui persuaserunt ut in gratiam rediret et ad expugnandam Troiam auxilio esset, eum-que se+cum sustulerunt.
previous: 101a | next: 103a |