Rigorously curated citable Latin texts
title. PALAMEDES.
Ulixes quod Palamedis Nauplii dolo erat deceptus, in dies machinabatur quomodo eum interficeret. tandem inito consilio ad Agamemnonem militem suum misit qui diceret ei in quiete uidisse ut castra uno die mouerentur.
id Agamemnon uerum existimans castra uno die imperat moueri; Ulixes autem clam noctu solus magnum pondus auri ubi tabernaculum Palamedis fuerat obruit, item epistulam conscriptam Phrygi captiuo ad Priamum dat perferendam, militem-que suum priorem mittit qui eum non longe a castris interficeret.
postero die cum exercitus in castra rediret, quidam miles epistulam quam Ulixes scripserat super cadauer Phrygis positam ad Agamemnonem attulit, in qua scriptum fuit PALAMEDI A PRIAMO MISSA, tantum-que ei auri pollicetur quantum Ulixes in tabernaculum obruerat, si castra Agamemnonis ut ei conuenerat proderet.
itaque Palamedes cum ad regem esset productus et factum negaret, in tabernaculum eius ierunt et aurum effoderunt, quod Agamemnon ut uidit, uere factum esse credidit. quo facto Palamedes dolo Ulixes deceptus ab exercitu uniuerso innocens occisus est.
previous: 104a | next: 106a |