texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 106a

title. HECTORIS LYTRA.

  1. Agamemnon Briseidam Brisae sacerdotis filiam ex Moesia captiuam propter formae dignitatem, quam Achilles ceperat, ab Achille abduxit eo tempore quo Chryseida Chrysi sacerdoti Apollinis Zminthei reddidit; quam ob iram Achilles in proelium non prodibat sed cithara in tabernaculo se exercebat.

  2. quod cum Argiui ab Hectore fugarentur, Achilles obiurgatus a Patroclo arma sua ei tradidit, quibus ille Troianos fugauit, aestimantes Achillem esse, Sarpedonem-que Iouis et Europae filium occidit. postea ipse Patroclus ab Hectore interficitur, arma-que eius sunt detracta Patroclo occiso.

  3. Achilles cum Agamemnone redit in gratiam, Briseidam-que ei reddidit. tum contra Hectorem cum inermis prodisset, Thetis mater a Vulcano arma ei impetrauit, quae Nereides per mare attulerunt.

  4. quibus armis ille Hectorem occidit astrictum-que ad currum traxit circa muros Troianorum, quem sepeliendum cum patri nollet dare, Priamus Iouis iussu duce Mercurio in castra Danaorum uenit et filii corpus auro repensum accepit, quem sepulturae tradidit.


previous: 105a next: 107a