Rigorously curated citable Latin texts
title. ARMORUM IUDICIUM.
Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum uagaretur ac diceret se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Alexandrum Parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur sagitta percussit et occidit.
Achille occiso ac sepulturae tradito Aiax Telamonius quod frater patruelis eius fuit postulauit a Danais ut arma sibi Achillis darent; quae ira Mineruae ei abiurgata sunt ab Agamemnone et Menelao, et Ulixi data.
Aiax furia accepta per insaniam pecora sua et se ipsum uulneratum occidit eo gladio quem ab Hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit.
previous: 106a | next: 108a |