Rigorously curated citable Latin texts
title. ILIONA.
Priamo Polydorus filius ex Hecuba cum esset natus, Ilionae filiae suae dederunt eum educandum, quae Polymnestori regi Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educauit, Deipylum autem quem ex Polymnestore procreauerat, pro suo fratre educauit, ut si alteri eorum quid foret, parentibus praestaret.
sed cum Achiui Troia capta prolem Priami exstirpare uellent, Astyanacta Hectoris et Andromachae filium de muro deiecerunt et ad Polymnestorem legatos miserunt qui ei Agamemnonis filiam nomine Electram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam si Polydorum Priami filium interfecisset.
Polymnestor legatorum dicta non repudiauit, Deipylum-que filium suum imprudens occidit, arbitrans se Polydorum filium Priami interfecisse.
Polydorus autem ad oraculum Apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus, cui responsum est patriam incensam, patrem occisam, matrem in seruitute teneri.
cum inde rediret et uidit aliter esse ac sibi responsum fuit . . . . se Polymnestoris esse filium, ab sorore Ilionea inquisiuit quid ita aliter sortes dixissent; cui soror quid ueri esset patefecit, et eius consilio Polymnestorem luminibus priuauit atque interfecit.
previous: 108a | next: 110a |