Rigorously curated citable Latin texts
title. CHLORIS.
Chloris Niobes et Amphionis filia quae ex septem superauerat. hanc habuit in coniugem Neleus Hippocoontis filius, ex qua procreauit liberos masculos duodecim.
Hercules cum Pylum expugnaret, Neleum interfecit et filios eius decem, undecimus autem Periclymenus beneficio Neptuni aui in aquilae effigiem conuersus mortem effugit.
nam duodecimus Nestor in Ilio erat, qui tria saecula uixisse dicitur beneficio Apollinis; nam quos annos Chloridis et fratrum Apollo eripuerat, Nestori concessit.
previous: 9pr | next: 11pr |