texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 110a

title. POLYXENA.

  1. Danai uictores cum ab Ilio classem conscenderent et uellent in patriam suam quis-que reuerti et praedam quis-que sibi duceret, ex sepulcro uox Achillis dicitur praedae partem expostulasse. itaque Danai Polyxenam Priami filiam, quae uirgo fuit formosissima, propter quam Achilles cum eam peteret et ad colloquium uenisset ab Alexandro et Deiphobo est occisus, ad sepulcrum eius eam immolauerunt.

previous: 109a next: 111a