texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 116a

title. NAUPLIUS.

  1. Ilio capto et diuisa praeda Danai cum domum redirent, ira deorum quod fana spoliauerant et quod Cassandram Aiax Locrus a signo Palladio abripuerat, tempestate et flatibus aduersis ad saxa Capharea naufragium fecerunt.

  2. in qua tempestate Aiax Locrus fulmine est a Minerua ictus, quem fluctus ad saxa illiserunt, unde Aiacis petrae sunt dictae; ceteri noctu cum fidem deorum implorarent, Nauplius audiuit sensit-que tempus uenisse ad perse-quendas filii sui Palamedis iniurias.

  3. itaque tamquam auxilium eis afferret, facem ardentem eo loco extulit quo saxa acuta et locus periculosissimus erat; illi credentes humanitatis causa id factum nauis eo duxerunt, quo facto plurimae earum confractae sunt milites-que plurimi cum ducibus tempestate occisi sunt membra-que eorum cum uisceribus ad saxa illisa sunt; si qui autem potuerunt ad terram natare, a Nauplio interficiebantur.

  4. at Ulixem uentus detulit ad Marathonem, Menelaum in Aegyptum, Agamemnon cum Cassandra in patriam peruenit.


previous: 115a next: 117a