Rigorously curated citable Latin texts
title. PROTEUS.
In Aegypto Proteus senex marinus diuinus dicitur fuisse, qui in omnis se figuras conuertere solitus erat; quem Menelaus Idotheae filiae eius monitu catena alligauit ut sibi diceret quando domum repetitionem haberet.
quem Proteus edocuit iram deorum esse quod Troia esset deuicta, ideo-que id fieri debere quod ἑκατόμβη Graece dicitur, cum centum armenta occiduntur. itaque Menelaus ἑκατόμβην fecit. tunc demum post octauum annum quam ab Ilio decesserat cum Helena in patriam redit.
| previous: 117a | next: 119a |