texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 118a

title. PROTEUS.

  1. In Aegypto Proteus senex marinus diuinus dicitur fuisse, qui in omnis se figuras conuertere solitus erat; quem Menelaus Idotheae filiae eius monitu catena alligauit ut sibi diceret quando domum repetitionem haberet.

  2. quem Proteus edocuit iram deorum esse quod Troia esset deuicta, ideo-que id fieri debere quod ἑκατόμβη Graece dicitur, cum centum armenta occiduntur. itaque Menelaus ἑκατόμβην fecit. tunc demum post octauum annum quam ab Ilio decesserat cum Helena in patriam redit.


previous: 117a next: 119a