texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 120a

title. IPHIGENIA TAURICA.

  1. Orestem furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est profectus quis tandem modus esset aerumnarum. responsum est ut in terram Taurinam ad regem Thoantem patrem Hypsipyles iret inde-que de templo Dianae signum Argos afferret; tunc finem fore malorum.

  2. sorte audita cum Pylade Strophii filio sodale suo nauem conscendit celeriter-que ad Tauricos fines deuenerunt, quorum fuit institutum ut qui intra fines eorum hospes uenisset templo Dianae immolaretur.

  3. ubi Orestes et Pylades cum in spelunca se tutarentur et occasionem captarent, a pastoribus deprehensi ad regem Thoantem sunt deducti. quos Thoas suo more uinctos in templum Dianae ut immolarentur duci iussit, ubi Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos; eos-que ex signis atque argumentis qui essent, quid uenissent postquam resciit, abiectis ministeriis ipsa coepit signum Dianae auellere.

  4. quo rex cum interuenisset et rogitaret cur id faceret, illa ementita est dicit-que eos sceleratos signum contaminasse; quod impii et scelerati homines in templum essent adducti, signum expiandum ad mare ferri oportere, et iubere eum interdicere ciuibus ne quis eorum extra urbem exiret.

  5. rex sacerdoti dicto audiens fuit; occasionem Iphigenia nacta, signo sublato cum fratre Oreste et Pylade in nauem ascendit uento-que secundo ad insulam Zminthen ad Chrysen sacerdotem Apollinis delati sunt.


previous: 119a next: 121a