Rigorously curated citable Latin texts
title. CHRYSES.
Agamemnon cum ad Troiam iret, et Achilles in Moesiam uenit et Chryseidam Apollinis sacerdotis filiam adduxit eam-que Agamemnoni dedit in coniugium; quod cum Chryses ad Agamemnonem deprecandum uenisset ut sibi filiam suam redderet, non impetrauit.
ob id Apollo exercitum eius partim fame partim peste prope totum consumpsit, itaque Agamemnon Chryseida grauidam sacerdoti remisit, quae cum diceret se ab eo intactam esse, suo tempore peperit Chrysen iuniorem et dixit se ab Apolline concepisse.
postea, Chryses Thoanti eos cum reddere uellet, Chryses audiit senior Agamemnonis Iphigeniam et Orestem filios esse; qui Chrysi filio suo quid ueri esset patefecit, eos fratres esse et Chrysen Agamemnonis filium esse. tum Chryses re cognita cum Oreste fratre Thoantem interfecit et inde Mycenas cum signo Dianae incolumes peruenerunt.
previous: 120a | next: 122a |