texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 123a

title. NEOPTOLEMUS.

  1. Neoptolemus Achillis et Deidamiae filius ex Andromacha Eetionis filia captiua procreauit Amphialum. sed postquam audiuit Hermionen sponsam suam Oresti esse datam in coniugium, Lacedaemonem uenit et a Menelao sponsam suam petit.

  2. cui ille fidem suam infirmare noluit, Hermionen-que ab Oreste adduxit et Neoptolemo dedit. Orestes iniuria accepta Neoptolemum Delphis sacrificantem occidit et Hermionen recuperauit; cuius ossa per fines Ambraciae sparsa sunt, quae est in Epiri regionibus.


previous: 122a next: 124a