Rigorously curated citable Latin texts
title. ODYSSEA.
Ulixes cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad Ciconas est delatus, quorum oppidum Ismarum expugnauit praedam-que sociis distribuit.
inde ad Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum edebant, is-que cibus tantam suauitatem praestabat ut qui gustabant obliuionem caperent domum reditionis. ad eos socii duo missi ab Ulixe cum gustarent herbas ab eis datas ad naues obliti sunt reuerti, quos uinctos ipse reduxit.
inde ad Cyclopem Polyphemum Neptuni filium. huic responsum erat ab augure Telemo Eurymi filio ut caueret ne ab Ulixe excaecaretur. hic media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur. qui postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat.
qui Ulixem cum sociis inclusit socios-que eius consumere coepit. Ulixes cum uideret eius immanitati atque feritati resistere se non posse, uino quod a Marone acceperat eum inebriauit, se-que Utin uocari dixit.
itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret, ille clamore suo ceteros Cyclopas conuocauit, eis-que spelunca praeclusa dixit, Utis me excaecat. illi credentes eum deridendi gratia dicere neglexerunt. at Ulixes socios suos ad pecora alligauit et ipse se ad arietem, et ita exierunt
ad Aeolum Hellenis filium, cui ab Ioue uentorum potestas fuit tradita; is Ulixem hospitio libere accepit, folles-que uentorum ei plenos muneri dedit. socii uero aurum argentum-que credentes cum accepissent et se+cum partiri uellent, folles clam soluerunt uenti-que euolauerunt. rursum ad Aeolum est delatus, a quo eiectus est, quod uidebatur Ulixes numen deorum infestum habere,
ad Laestrygonas, quorum rex fuit Antiphates . . . . . . deuorauit naues-que eius undecim confregit, excepta naue qua sociis eius consumptis euasit
in insulam Aenariam ad Circen Solis filiam, quae potione data homines in feras bestias commutabat. ad quam Eurylochum cum uiginti duobus sociis misit, quos illa ab humana specie immutauit. Eurylochus timens, qui non intrauerat, inde fugit et Ulixi nuntiauit, qui solus ad eam se contulit; sed in itinere Mercurius ei remedium dedit, monstrauit-que quomodo Circen deciperet.
qui postquam ad Circen uenit et poculum ab ea accepit, remedium Mercurii monitu coniecit, ensem-que strinxit, minatus nisi socios sibi restitueret, se eam interfecturum.
tunc Circe intellexit non sine diuina uoluntate deorum id esse factum; itaque fide data se nihil tale commissuram, socios eius ad pristinam formam restituit, ipsa cum eodem concubuit, ex quo filios duos procreauit, Nausithoum et Telegonum.
inde proficiscitur ad lacum Auernum, ad inferos descendit, ibi-que inuenit Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat, interrogauit-que eum quomodo eo peruenisset; cui Elpenor respondit se ebrium per scalam cecidisse et ceruices fregisse, et deprecatus est eum cum ad superos rediret se sepulturae traderet et sibi in tumulo gubernaculum poneret.
ibi et cum matre Anticlia est locutus de fine errationis suae. deinde ad superos reuersus Elpenorem sepeliuit et gubernaculum ita ut rogauerat in tumulo ei fixit.
tum ad Sirenas Melpomenes Musae et Acheloi filias uenit, quae partem superiorem muliebrem habebant, inferiorem autem gallinaceam. harum fatum fuit tam diu uiuere quam diu earum cantum mortalis audiens nemo praeteruectus esset. Ulixes monitus a Circe Solis filia sociis cera aures obturauit se-que ad arborem malum constringi iussit et sic praeteruectus est.
inde ad Scyllam Typhonis filiam uenit, quae superiorem corporis partem muliebrem, inferiorem ab inguine piscis, et sex canes ex se natos habebat; ea-que sex socios Ulixis naue abreptos consumpsit.
in insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum uenerat, quod socii eius cum coquerent in aeneo mugiebat; monitus id ne attigerat ab Tiresia et a Circe monitus Ulixes; itaque multos socios ob eam causam ibi amisit, ad Charybdin-que perlatus, quae ter die obsorbebat, ter-que eructabat, eam monitu Tiresiae praeteruectus est.
15a. sed ira Solis, quod pecus eius erat uiolatum (cum in insulam eius uenisset et monitu Tiresiae uetuerit uiolari, cum Ulixes condormiret socii inuolarunt pecus; itaque cum coquerent, carnes ex aeno dabant balatus), ob id Iouis nauem eius fulmine incendit.
16a. ex his locis errans naufragio facto sociis amissis enatauit in insulam Aeaeam, ubi Calypso Atlantis filia nympha, quae specie Ulixis capta anno toto eum retinuit neque a se dimittere uoluit donec Mercurius Iouis iussu denuntiauit nymphae ut eum dimitteret.
17a. et ibi facta rate Calypso omnibus rebus ornatum eum dimisit, eam-que ratim Neptunus fluctibus disiecit, quod Cyclopem filium eius lumine priuauerat. ibi cum fluctibus iactaretur, Leucothoe, quam nos Matrem Matutam dicimus, quae in mari exigit aeuum, balteum ei dedit quo sibi pectus suum uinciret, ne pessum abiret. quod cum fecisset, enatauit.
18a. inde in insulam Phaeacum uenit, nudus-que ex arborum foliis se obruit, qua Nausicaa Alcinoi regis filia uestem ad flumen lauandam tulit. ille erepit e foliis et ab ea petit ut sibi opem ferret. illa misericordia mota pallio eum operuit et ad patrem suum eum adduxit.
19a. Alcinous hospitio liberaliter acceptum donis-que decoratum in patriam Ithacam dimisit. ira Mercurii iterum naufragium fecit. post uicesimum annum sociis amissis solus in patriam redit, et cum ab hominibus ignoraretur domum-que suam attigisset, procos qui Penelopen in coniugium petebant obsidentes uidit regiam se-que hospitem simulauit.
20a. et Euryclia nutrix ipsius dum pedes ei lauat ex cicatrice Ulixem esse cognouit. postea procos Minerua adiutrice cum Telemacho filio et duobus seruis interfecit sagittis. Scholium. Deioneus genuit Cephalum, Cephalus Arcesium, Arcesius Laertem, Laertes Ulixem, Ulixes ex Circe Telegonum, ex Penelope Telemachum; Telegonus ex Penelope Ulixis coniuge Italum, qui Italiam ex suo nomine appellauit; e Telemacho Latinus, qui Latinam linguam ex suo nomine cognominauit.
previous: 124a | next: 126a |