texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 126a

title. ULIXIS COGNITIO.

  1. Ulixes ab Alcinio rege Nausicaae patre cum esset cum muneribus dimissus, naufragio facto nudus Ithacam peruenit ad quandam casam suam ubi erat nomine Eumaeus sybotes, hoc est subulcus pecoris; quem canis cum agnosceret et ei blandiretur, Eumaeus eum non recognoscebat, quoniam Minerua eum et habitum eius commutauerat.

  2. Eumaeus eum rogauit unde esset, et ille ait se naufragio huc peruenisse. quem cum pastor interrogaret an Ulixem uidisset, dixit se comitem eius esse, et signa et argumenta coepit dicere.

  3. quem mox Eumaeus casa recepit, cibo potu-que animauit. quo cum uenissent famuli missi solito more pecora petitum, et ille interrogasset Eumaeum qui essent, ait, Post Ulixis profectionem cum iam tempus intercederet, proci Penelopen in coniugium petentes uenerunt.

  4. quos illa condicione ita differt, Cum telam detexuero, nubam: quam interdiu texebat, noctu detexebat et sic eos differebat. nunc autem illi cum ancillis Ulixis discumbunt et pecora eius consumunt.

  5. tunc Minerua effigiem suam ei restituit; subito sybotes ut uidit Ulixem esse, tenens amplectens-que lacrimari coepit prae gaudio et admirari quid esset quod eum immutauerat. cui Ulixes ait, Crastino die perduc me in regiam ad Penelopen.

  6. quem cum duceret, Minerua ei iterum faciem mendici transformauit. quem cum Eumaeus ad mnesteras perduxisset et cum ancillis discumberent, ait ad illos, Habetis ecce alterum mendicum qui cum Iro uos delectet.

  7. tunc Melanthius unus ex mnesteribus ait, Immo inter se luctentur et uictor accipiet uentriculum farsum et harundinem unde uictum eiciat. qui cum luctati essent et Ulixes Irum applosisset atque eum eiecisset, Eumaeus in mendici persona Ulixem ad Eurycliam nutricem perduxit dicit-que eum socium Ulixis fuisse, cui cum uellet . . . . Ulixes ei os compressit atque Penelopen et eam praemonuit ut arcum et sagittas eius daret procis, ut qui ex iis eum intendisset eam uxorem duceret.

  8. quae cum fecit . . . inter se certarent et nemo posset intendere, Eumaeus ait deridendi gratia, Demus . . . . . . . . . non pateretur Melanthius, qui erat . . . . . . . Eumaeus arcum seni tradidit.

  9. ille omnis procos confixit excepto Melanthio seruo; is clam procis . . . . deprehensus est, cui nares et bracchia et reliquas partes membrorum minutatim secuit, atque domum suam cum coniuge potitus est. ancillas autem suas iussit corpora eorum ad mare deferre, in quas rogatu Penelopes post caedem procorum Ulixes animaduertit.


previous: 125a next: 127a