Hyginus, Fabulae, section 129a
title. OENEUS.
- Liber cum ad Oeneum Parthaonis filium in hospitium uenisset, Althaeam Thestii filiam uxorem Oenei adamauit, quod Oeneus ut sensit, uoluntate sua ex urbe excessit simulat-que se sacra facere. at Liber cum Althaea concubuit, ex qua nata est Deianira, Oeneo autem ob hospitium liberale muneri uitem dedit monstrauit-que quomodo sereret, fructum-que eius ex nomine hospitis οἶνον ut uocaretur instituit.