texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 130a

title. ICARIUS ET ERIGONE.

  1. Cum Liber pater ad homines esset profectus ut suorum fructuum suauitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale deuenit. iis utrem plenum uini muneri dedit, iussit-que ut in reliquas terras propagarent.

  2. Icarius plaustro onerato cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores deuenit et genus suauitatis ostendit. pastores cum immoderatius biberent ebrii facti conciderunt; qui arbitrantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse fustibus eum interfecerunt.

  3. Icarium autem occisum canis ululans Maera Erigonae monstrauit ubi pater insepultus iaceret; quo cum uenisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necauit. ob quod factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit.

  4. de ea re ab Apolline responsum petierunt, quibus responsum est, quod Icarii et Erigones mortem neglexissent. quo responso de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum oscillationis pestilentiae causa instituerunt, et ut per uindemiam de frugibus Icario et Erigonae primum delibarent.

  5. qui deorum uoluntate in astrorum numerum sunt relati; Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus, Icarius Arcturus in sideribus est dictus, canis autem Maera Canicula.


previous: 129a next: 131a