texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 135a

title. LAOCOON.

  1. Laocoon Acoetis filius Anchisae frater Apollinis sacerdos contra uoluntatem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset, sorte ductus ut sacrum faceret Neptuno ad litus.

  2. Apollo occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus Laocoon cum auxilium ferre uellet ipsum quoque nexum necauerunt.

  3. quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon hastam in equum Troianum miserit.


previous: 134a next: 136a