texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 136a

title. POLYIDUS.

  1. Glaucus Minois et Pasiphaae filius dum ludit pila cecidit in dolium melle plenum. quem cum parentes quaererent Apollinem sciscitati sunt de puero; quibus Apollo respondit, Monstrum uobis natum est, quod si quis soluerit puerum uobis restituet.

  2. Minos sorte audita coepit monstrum a suis quaerere; cui dixerunt natum esse uitulum qui ter in die colorem mutaret per quaternas horas, primum album secundo rubeum deinde nigrum.

  3. Minos autem ad monstrum soluendum augures conuocauit, qui cum non inuenirentur, Polyidus Coerani filius Bizanti monstrum demonstrauit, eum arbori moro similem esse; nam primum album est, deinde rubrum, cum permaturauit nigrum.

  4. tunc Minos ait ei, Ex Apollinis responso filium mihi oportet restituas. quod Polyidus dum auguratur uidit noctuam super cellam uinariam sedentem atque apes fugantem. augurio accepto puerum exanimem de dolio eduxit.

  5. cui Minos ait, Corpore inuento nunc spiritum restitue. quod Polyidus cum negaret posse fieri, Minos iubet eum cum puero in monumento includi et gladium poni.

  6. qui cum inclusi essent, draco repente ad corpus pueri processit, quod Polyidus aestimans eum uelle consumere, gladio repente percussit et occidit. altera serpens parem quaerens uidit eam interfectam et progressa herbam attulit, atque eius tactu serpenti spiritum restituit.

  7. idem-que Polyidus fecit; qui cum intus uociferarentur, quidam praeteriens Minoi nuntiauit, qui monumentum iussit aperiri et filium incolumem recuperauit, Polyidum cum multis muneribus in patriam remisit.


previous: 135a next: 137a