texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 139a

title. CURETES.

  1. Postquam Opis Iouem ex Saturno peperit, petit Iuno ut sibi eum concederet, quoniam Saturnus Orcum sub Tartara deiecerat et Neptunum sub undas, quod sciret si quis ex eo natus esset, se regno priuaret.

  2. qui cum Opem rogaret, ut esset, quod illa peperisset, illa lapidem inuolutum ostendit; eum Saturnus deuorauit. quod cum sensisset, coepit Iouem quaerere per terras.

  3. Iuno autem Iouem in Cretensi insula detulit. at Amalthaea pueri nutrix eum in cunis in arbore suspendit, ut neque caelo neque terra neque mari inueniretur, et ne pueri uagitus exaudiretur, impuberes conuocauit eis-que clipeola aenea et hastas dedit et iussit eos circum arborem euntes crepare.

  4. qui Graece Curetes sunt appellati; alii Corybantes dicunt, hi autem Lares appellantur.


previous: 138a next: 140a