texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 140a

title. PYTHON.

  1. Python Terrae filius draco ingens. hic ante Apollinem ex oraculo in monte Parnasso responsa dare solitus erat. huic ex Latonae partu interitus erat fato futurus.

  2. eo tempore Iouis cum Latona Poli filia concubuit; hoc cum Iuno resciit, facit ut Latona ibi pareret quo sol non accederet. Python ubi sensit Latonam ex Ioue grauidam esse, persequi coepit ut eam interficeret.

  3. at Latonam Iouis iussu uentus Aquilo sublatam ad Neptunum pertulit; ille eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in insulam eam Ortygiam detulit, quam insulam fluctibus cooperuit. quod cum Python eam non inuenisset, Parnassum redit.

  4. at Neptunus insulam Ortygiam in superiorem partem rettulit, quae postea insula Delos est appellata. ibi Latona oleam tenens parit Apollinem et Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum.

  5. post diem quartum quam essent nati, Apollo matris poenas exsecutus est: nam Parnassum uenit et Pythonem sagittis interfecit (inde Pythius est dictus), ossa-que eius in cortinam coniecit et in templo suo posuit, ludos-que funebres ei fecit, qui ludi Pythia dicuntur.


previous: 139a next: 141a