texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 141a

title. SIRENES.

  1. Sirenes Acheloi fluminis et Melpomenes Musae filiae Proserpinae raptu aberrantes ad Apollinis terram uenerunt, ibi-que Cereris uoluntate, quod Proserpinae auxilium non tulerant, uolaticae sunt factae.

  2. his responsum erat tam diu eas uicturas quam diu cantantes eas audiens nemo esset praeteruectus. quibus fatalis fuit Ulixes; astutia enim sua cum praenauigasset scopulos in quibus morabantur, praecipitarunt se in mare.

  3. a quibus locus Sirenides cognominatur, qui est inter Siciliam et Italiam.


previous: 140a next: 142a