Rigorously curated citable Latin texts
title. PHORONEUS.
Inachus Oceani filius ex Argia sorore sua procreauit Phoroneum, qui primus mortalium dicitur regnasse.
homines ante saecula multa sine oppidis legibus-que uitam exegerunt, una lingua loquentes, sub Iouis imperio, sed postquam Mercurius sermones hominum interpretatus est, unde ἑρμηνευτὴς dicitur esse interpres (Mercurius enim Graece Ἑρμῆς uocatur; idem nationes distribuit), tum discordia inter mortales esse coepit, quod Ioui placitum non est.
itaque exordium regnandi tradidit Phoroneo, ob id beneficium quod Iunoni sacra primus fecit.
previous: 142a | next: 144a |