Rigorously curated citable Latin texts
title. PROMETHEUS.
Homines antea ab immortalibus ignem petebant, neque in perpetuum seruare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibus-que monstrauit quomodo cinere obrutum seruarent.
ob hanc rem Mercurius Iouis iussu deligauit eum in monte Caucaso ad saxum clauis ferreis, et aquilam apposuit quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. hanc aquilam post ⅩⅩⅩ annos Hercules interfecit, eum-que liberauit.
previous: 143a | next: 145a |