texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 145a

title. NIOBE SIVE IO.

  1. Ex Phoroneo et Cinna nati Apis et Nioba; hanc Iuppiter mortalem primam compressit; ex ea natus est Argus, qui suo nomine Argos oppidum cognominauit.

  2. ex Argo et Euadne Criasus Piranthus Ecbasus nati: ex Pirantho et Callirhoe Argus Arestorides Triopas; hic . . . . . ex hoc Eurisabe Anthus Pelasgus Agenor; ex Triope et Oreaside Xanthus et Inachus; ex Pelasgo Larisa, ex Inacho et Argia Io.

  3. hanc Iuppiter dilectam compressit et in uaccae figuram conuertit, ne Iuno eam cognosceret. id Iuno cum resciuit, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iouis iussu interfecit.

  4. at Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitatam coegit eam ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. inde in Scythiam tranauit, unde Bosporum fines sunt dictae. inde in Aegyptum, ubi parit Epaphum.

  5. Iouis cum sciret suapte propter opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit deam-que Aegyptiorum eam fecit, quae Isis nuncupatur.


previous: 144a next: 146a