Rigorously curated citable Latin texts
title. PROSERPINA.
Pluton petit ab Ioue Proserpinam filiam eius et Cereris in coniugium daret. Iouis negauit Cererem passuram ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum rapere eam flores legentem in monte Aetna, qui est in Sicilia.
in quo Proserpina dum flores cum Venere et Diana et Minerua legit, Pluton quadrigis uenit et eam rapuit; quod postea Ceres ab Ioue impetrauit ut dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset.
previous: 145a | next: 147a |