texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 147a

title. TRIPTOLEMUS.

  1. Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, deuenit ad Eleusinum regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, se-que nutricem lactantem simulauit. hanc regina libens nutricem filio suo recepit.

  2. Ceres cum uellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte diuino alebat, noctu clam in igne obruebat.

  3. itaque praeterquam solebant mortales crescebant; et sic fieri cum mirarentur parentes, eam obseruauerunt. cum Ceres eum uellet in ignem mittere, pater expauit.

  4. illa irata Eleusinum exanimauit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. nam fruges propagatum currum draconibus iunctum tradidit, quibus uehens orbem terrarum frugibus obseuit.

  5. postquam domum rediit, Celeus eum pro benefacto interfici iussit. sed re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusinum nominauit, Cereri-que sacrum instituit quae Thesmophoria Graece dicuntur.


previous: 146a next: 148a