texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 148a

title. VULCANUS.

  1. Vulcanus cum resciit Venerem cum Marte clam concumbere et se uirtuti eius obsistere non posse, catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit, ut Martem astutia deciperet. ille cum ad constitutum uenisset, concidit cum Venere in plagas adeo ut se exsoluere non posset.

  2. id Sol cum Vulcano nuntiasset, ille eos nudos cubantes uidit; deos omnis conuocauit; . . . . . . . . uiderunt. ex eo Martem id ne faceret pudor terruit.

  3. ex eo conceptu nata est Harmonia, cui Minerua et Vulcanus uestem sceleribus tinctam muneri dederunt, ob quam rem progenies eorum scelerata exstitit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica.


previous: 147a next: 149a