Rigorously curated citable Latin texts
title. TITANOMACHIA.
Postquam Iuno uidit Epapho ex paelice nato tantam regni potestatem esse, curat in uenatu ut Epaphus necetur, Titanos-que hortatur Iouem ut regno pellant et Saturno restituant.
hi cum conarentur in caelum ascendere, eos Iouis cum Minerua et Apolline et Diana praecipites in Tartarum deiecit. Atlanti autem, qui dux eorum fuit, caeli fornicem super umeros imposuit, qui adhuc dicitur caelum sustinere.
previous: 149a | next: 151a |