texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 151a

title. EX TYPHONE ET ECHIDNA NATI.

  1. Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, draco qui mala Hesperidum trans oceanum seruabat, hydra quam ad fontem Lernaeum Hercules interfecit, draco qui pellem arietis Colchis seruabat, Scylla quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis et canes sex ex se natos habebat, Sphinx quae in Boeotia fuit, Chimaera in Lycia quae priorem partem leonis figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera.

  2. ex Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus Pegasus; ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris.


previous: 150a next: 152a