Rigorously curated citable Latin texts
title. PHAETHON.
Phaethon Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt.
Iouis ut omne genus mortalium cum causa interficeret, simulauit id uelle extinguere; amnes undique irrigauit omne-que genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem.
at sorores Phaethontis, quod equos iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt.
previous: 152a | next: 153a |