texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 153a

title. DEUCALION ET PYRRHA.

  1. Cataclysmus, quod nos diluuium uel irrigationem dicimus, cum factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui altissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt.

  2. hi propter solitudinem cum uiuere non possent, petierunt ab Ioue ut aut homines daret aut eos pari calamitate afficeret. tum Iouis iussit eos lapides post se iactare; quos Deucalion iactauit, uiros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres.

  3. ob eam rem λαὸς dictus, λᾶς enim Graece lapis dicitur.


previous: 152b next: 154a