texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 154a

title. PHAETHON HESIODI.

  1. Phaethon Clymeni Solis filii et Meropes nymphae filius, quam Oceanitidem accepimus, cum indicio patris auum Solem cognouisset, impetratis curribus male usus est.

  2. nam cum esset propius terram uectus, uicino igni omnia conflagrarunt, et fulmine ictus in flumen Padum cecidit; hic amnis a Graecis Eridanus dicitur, quem Pherecydes primus uocauit.

  3. Indi autem quod calore uicini ignis sanguis in atrum colorem uersus est, nigri sunt facti. sorores autem Phaethontis dum interitum deflent fratris in arbores sunt populos uersae.

  4. harum lacrimae, ut Hesiodus indicat, in electrum sunt duratae; Heliades tamen nominantur. sunt autem Merope Helie Aegle Lampetie Phoebe Aetherie Dioxippe.

  5. Cygnus autem rex Liguriae, qui fuit Phaethonti propinquus, dum deflet propinquum in cygnum conuersus est; is quoque moriens flebile canit.


previous: 153a next: 155a