texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 15pr

title. LEMNIADES.

  1. In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira uiri earum Thressas uxores duxerunt et priores spreuerunt. at Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus uirorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suam Thoantem clam in nauem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit.

  2. interim Argonautae praenauigantes Lemno accesserunt; quos ut uidit Iphinoe custos portae, nuntiauit Hypsipylae reginae, cui Polyxo aetate constituta dedit consilium ut eos laribus hospitalibus obligaret hospitio-que inuitaret.

  3. Hypsipyle ex Iasone procreauit filios Euneum et Deipylum.

  4. ibi cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt.

  5. Lemniades autem postquam scierunt Hypsipylen patrem suum seruasse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandauit. hanc praedones exceptam Thebas deportarunt et regi Lyco in seruitutem uendiderunt.

  6. Lemniades autem quaecunque ex Argonautis conceperunt, eorum nomina filiis suis imposuerunt.


previous: 14pr next: 16pr