texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 164a

title. ATHENAE.

  1. Inter Neptunum et Mineruam cum esset certatio qui primus oppidum in terra Attica conderet, Iouem iudicem sumpserunt. Minerua quod primum in ea terra oleam seuit, quae adhuc dicitur stare, secundum eam iudicatum est.

  2. at Neptunus iratus in eam terram mare coepit irrigare uelle, quod Mercurius Iouis iussu id ne faceret prohibuit.

  3. itaque Minerua ex suo nomine Athenas condidit, quod oppidum in terris dicitur primum esse constitutum.


previous: 163a next: 165a