texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 166a

title. ERICHTHONIUS.

  1. Vulcanus Ioui ceteris-que diis soleas aureas ex adamante cum fecisset, Iuno cum sedisset, subito in aere pendere coepit. quod cum ad Vulcanum missum esset ut matrem quam ligauerat solueret, iratus quod de caelo praecipitatus erat negat se matrem ullam habere.

  2. quem cum Liber pater ebrium in concilio deorum adduxisset, pietati negare non potuit; tum optionem a Ioue accepit, si quid ab iis petiisset impetraret.

  3. tunc ergo Neptunus, quod Mineruae erat infestus, instigauit Vulcanum Mineruam petere in coniugium. qua re impetrata in thalamum cum uenisset, Minerua monitu Iouis uirginitatem suam armis defendit, inter-que luctandum ex semine eius quod in terram decidit natus est puer qui inferiorem partem draconis habuit;

  4. quem Erichthonium ideo nominauerunt quod ἔρις Graece certatio dicitur, χθὼν autem terra dicitur. quem Minerua cum clam nutriret, dedit in cistula seruandum Aglauro Pandroso et Herse Cecropis filiabus.

  5. hae cum cistulam aperuissent, cornix indicauit, illae a Minerua insania obiecta ipsae se in mare praecipitauerunt.


previous: 165a next: 167a