texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 168a

title. DANAUS.

  1. Danaus Beli filius ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit, totidem-que filios frater Aegyptus, qui Danaum fratrem et filias eius interficere uoluit ut regnum paternum solus obtineret; filiis uxores a fratre poposcit.

  2. Danaus re cognita Minerua adiutrice ex Africa Argos profugit; tunc primum dicitur Minerua nauem fecisse biproram in qua Danaus profugeret. at Aegyptus ut resciit Danaum profugisse, mittit filios ad perse-quendum fratrem, et eis praecepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non reuerterentur.

  3. qui postquam Argos uenerunt, oppugnare patruum coeperunt. Danaus ut uidit se eis obsistere non posse, pollicetur eis filias suas uxores ut pugna absisterent.

  4. impetratas sorores patrueles acceperunt uxores, quae patris iussu uiros suos interfecerunt. sola Hypermestra Lynceum seruauit.

  5. ob id ceterae dicuntur apud inferos in dolium pertusum aquam ingerere. Hypermestrae et Lynceo fanum factum est.


previous: 167a next: 169a