texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 169b

title. AMYMONE.

  1. Amymone Danai filia missa est a patre aquam petitum ad sacrum faciendum, quae dum quaerit, lassitudine obdormiit; quam satyrus uiolare uoluit. illa Neptuni fidem implorauit. quod cum Neptunus fuscinam in satyrum misisset, illa se in petram fixit, satyrum Neptunus fugauit.

  2. qui cum quaereret in solitudine quid faceret a puella, illa se aquatum missam esse dixit a patre; quam Neptunus compressit. pro quo beneficium ei tribuit, iussit-que eius fuscinam de petra educere. quae cum eduxisset, et tres silani sunt secuti, qui ex Amymones nomine Amymonius fons appellatus est. ex qua compressione natus est Nauplius. hic autem fons Lernaeus est postea appellatus.


previous: 169a next: 170a