Rigorously curated citable Latin texts
title. CYZICUS.
Cyzicus Eusori filius rex in insula Propontidis Argonautas hospitio liberali excepit; qui cum ab eo discessissent totum-que diem nauigassent, nocte tempestate orta ad eandem insulam ignari delati sunt.
quos Cyzicus hostes Pelasgicos arbitrans esse, cum eis noctu in litore arma contulit, et ab Iasone est interfectus; quod postero die cum prope litus appropinquasset et uidisset se regem interfecisse, sepulturae eum tradidit atque filiis regnum tradidit.
previous: 15pr | next: 17pr |