texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 16pr

title. CYZICUS.

  1. Cyzicus Eusori filius rex in insula Propontidis Argonautas hospitio liberali excepit; qui cum ab eo discessissent totum-que diem nauigassent, nocte tempestate orta ad eandem insulam ignari delati sunt.

  2. quos Cyzicus hostes Pelasgicos arbitrans esse, cum eis noctu in litore arma contulit, et ab Iasone est interfectus; quod postero die cum prope litus appropinquasset et uidisset se regem interfecisse, sepulturae eum tradidit atque filiis regnum tradidit.


previous: 15pr next: 17pr