texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 174a

title. MELEAGER.

  1. Althaea Thestii filia ex Oeneo peperit Meleagrum. ibi in regia dicitur titio ardens apparuisse.

  2. huc Parcae uenerunt et Meleagro fata cecinerunt, eum tam diu uicturum quam diu is titio esset incolumis.

  3. hunc Althaea in arca clausum diligenter seruauit.

  4. interim ira Dianae, quia Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum mira magnitudine qui agrum Calydonium uastaret misit.

  5. quem Meleager cum delectis iuuenibus Graeciae interfecit, pellem-que eius ob uirtutem Atalante uirgini donauit, quam Ideus Plexippus Lynceus . . . . . . . Althaeae fratres eripere uoluerunt.

  6. illa cum Meleagri fidem implorasset, ille interuenit et amorem cognationi anteposuit, auunculos-que suos occidit. id Althaea mater ut audiuit, filium suum tantum facinus esse ausum, memor Parcarum praecepti titionem ex arca prolatum in ignem coniecit. ita dum fratrum poenas uult exsequi, filium interfecit.

  7. at sorores eius praeter Gorgen et Deianiram flendo deorum uoluntate in aues sunt transfiguratae, quae meleagrides uocantur; at coniunx eius Alcyone maerens in luctu decessit.


previous: 173b next: 175a