texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 177a

title. CALLISTO.

  1. Callisto Lycaonis filia ursa dicitur facta esse ob iram Iunonis quod cum Ioue concubuit. postea Iouis in stellarum numero rettulit, quae Septentrio appellatur, quod signum loco non mouetur neque occidit. Tethys enim Oceani uxor nutrix Iunonis prohibet eam in oceanum occidere.

  2. hic ergo Septentrio maior, de qua in Creticis uersibus tu-que Lycaoniae mutatae semine nymphae, quam gelido raptam de uertice Nonacrinae oceano prohibet semper se tinguere Tethys, ausa suae quia sit quondam succumbere alumnae.

  3. haec igitur ursa a Graecis Helice appellatur. haec habet stellas in capite septem non claras, in utraque aure duas, in armo unam, in pectore claram unam, in pede priore unam, in extrema coxa claram unam, in femine posteriori duas, in pede extremo duas, in caude tres, omnis numero uiginti.


previous: 176a next: 178a