Rigorously curated citable Latin texts
title. EUROPA.
Europa Argiopes et Agenoris filia Sidonia. hanc Iuppiter in taurum conuersus a Sidone Cretam transportauit et ex ea procreauit Minoem Sarpedonem Rhadamanthum.
huius pater Agenor suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent.
Phoenix in Africam est profectus, ibi-que remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit.
Cadmus cum erraret, Delphos deuenit; ibi responsum accepit ut a pastoribus bouem emeret qui lunae signum in latere haberet, eum-que ante se ageret; ubi decubuisset, ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare.
Cadmus sorte audita cum imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem Castalium uenit, quem draco Martis filius custodiebat. qui cum socios Cadmi interfecisset a Cadmo lapide est interfectus, dentes-que eius Minerua monstrante sparsit et arauit, unde Spartoe sunt enati.
qui inter se pugnarunt. ex quibus quinque superfuerunt, id est Chthonius Udaeus Hyperenor Pelorus et Echion. ex boue autem quem secutus fuerat Boeotia est appellata.
previous: 177a | next: 179a |