texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 182a

title. OCEANI FILIAE.

  1. Oceani filiae Idothea Althaea Adrasta, alii dicunt Melissei filias esse, Iouis nutrices.

  2. quae nymphae Dodonides uocantur (alii Naides uocant) . . . . . quarum nomina Cisseis Nysa Erato Eriphia Bromie Polyhymno; hae in monte Nysa munere alumni potitae sunt, qui Medeam rogauerat, et deposita senectute in iuuenes mutatae sunt, consecratae-que postea inter sidera Hyades appellantur.

  3. alii tradunt uocitatas Arsinoe Ambrosie Bromie Cisseis Coronis.


previous: 181a next: 183a