texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 184a

title. PENTHEUS ET AGAVE.

  1. Pentheus Echionis et Agaues filius Liberum negauit deum esse nec mysteria eius accipere uoluit. ob hoc eum Agaue mater cum sororibus Ino et Autonoe per insaniam a Libero obiectam membratim laniauit.

  2. Agaue ut suae mentis compos facta est et uidit se Liberi impulsu tantum scelus admisisse, profugit ab Thebis atque errabunda in Illyriae fines deuenit ad Lycothersen regem, quam Lycotherses excepit.


previous: 183a next: 185a