Rigorously curated citable Latin texts
title. ATALANTA.
Schoeneus Atalantam filiam uirginem formosissimam dicitur habuisse, quae uirtute sua cursu uiros superabat. ea petiit a patre ut se uirginem seruaret.
itaque cum a pluribus in coniugium peteretur, pater eius simultatem constituit, qui eam ducere uellet prius in certamine cursus cum ea contenderet, termino constituto, ut ille inermis fugeret, haec cum telo inse-queretur; quem intra finem termini consecuta fuisset, interficeret, cuius caput in stadio figeret.
pleros-que cum superasset et occidisset, nouissime ab Hippomene Megarei et Meropes filio uicta est. hic enim a Venere mala tria insignis formae acceperat, edoctus quis usus in eis esset.
qui in ipso certamine iactando puellae impetum alligauit. illa enim dum colligit et ammiratur aurum, declinauit et iuueni uictoriam tradidit.
cui Schoeneus ob industriam libens filiam suam dedit uxorem. hanc cum in patriam duceret, oblitus beneficio Veneris se uicisse, grates ei non egit.
irata Venere in monte Parnasso cum sacrificaret Ioui Victori, cupiditate incensus cum ea in fano concubuit, quos Iuppiter ob id factum in leonem et leam conuertit, quibus di concubitum Veneris denegant.
previous: 184a | next: 186a |