texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 186a

title. MELANIPPE.

  1. Melanippen Desmontis filiam, siue Aeoli ut alii poetae dicunt, formosissimam Neptunus compressit, ex qua procreauit filios duos.

  2. quod cum Desmontes rescisset, et Melanippen excaecauit et in munimento conclusit, cui cibum atque potum exiguum praestari iussit, infantes autem feris proici.

  3. qui cum proiecti essent, uacca lactans ueniebat ad infantes et ubera praestabat. quod cum armentarii uidissent, tollunt eos ut educarent.

  4. interim Metapontus rex Icariae a coniuge Theano petebat ut sibi liberos procrearet aut regno cederet. illa timens mittit ad pastores ut infantem aliquem explicarent quem regi subderet. qui miserunt duos inuentos, ea regi Metaponto pro suis supposuit.

  5. postea autem Theano ex Metaponto peperit duos. cum autem Metapontus priores ualde amaret quod formosissimi essent, Theano quaerebat ut eos tolleret et filiis suis regnum seruaret.

  6. dies aduenerat ut Metapontus exiret ad Dianam Metapontinam ad sacrum faciendum. Theano occasione nacta indicat filiis suis eos suppositicios priores esse: Itaque cum in uenatione exirent, eos cultris interficite.

  7. illi autem matris monitu cum in montem exissent, proelium inter se commiserunt. Neptuno autem adiuuante Neptuni filii uicerunt et eos interfecerunt; quorum corpora cum in regia allata essent, Theano cultro uenatorio se interfecit.

  8. ultores autem Boeotus et Aeolus ad pastores ubi educati erant confugerunt; ibi Neptunus eis indicat ex se esse natos et matrem in custodia teneri.

  9. qui ad Desmontem peruenerunt eum-que interfecerunt et matrem custodia liberarunt, cui Neptunus lumen restituit. eam filii perduxerunt in Icariam ad Metapontum regem et indicant ei perfidiam Theanus.

  10. post quae Metapontus duxit coniugio Melanippen, eos-que filios adoptauit, qui in Propontide ex suo nomine condiderunt Boeotus Boeotiam, Aeolus Aeoliam.


previous: 185a next: 187a