texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 187a

title. ALOPE.

  1. Alope Cercyonis filia formosissima cum esset, Neptunus eam compressit. qua ex compressione peperit infantem quem inscio patre nutrici dedit exponendum. qui cum expositus esset, equa uenit et ei lac praestabat.

  2. quidam pastor equam persecutus uidit infantem atque eum sustulit, qui ueste regia indutum cum in casam tulisset, alter compastor rogauit ut sibi eum infantem donaret.

  3. ille ei donauit sine ueste; cum autem inter eos iurgium esset, quod qui puerum acceperat insignia ingenuitatis reposceret, ille autem non daret, contendentes ad regem Cercyonem uenerunt et contendere coeperunt.

  4. ille autem qui infantem donatum acceperat, repetere insignia coepit, quae cum allata essent, et agnosceret Cercyon ea esse ex ueste scissa filiae suae, Alopes nutrix timens regi indicium fecit infantem eum Alopes esse, qui filiam iussit ad necem includi, infantem autem proici.

  5. quem iterum equa nutriebat; pastores iterum inuentum sustulerunt, sentientes eum deorum numine educari, atque nutrierunt, nomen-que ei imposuerunt Hippothoum.

  6. Theseus cum ea iter faceret a Troezene Cercyonem interfecit; Hippothous autem ad Theseum uenit regna-que auita rogauit, cui Theseus libens dedit, cum sciret eum Neptuni filium esse, unde ipse genus ducebat.

  7. Alopes autem corpus Neptunus in fontem commutauit, qui ex nomine Alopes est cognominatus.


previous: 186a next: 188a