texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 188a

title. THEOPHANE.

  1. Theophane Bisaltis filia formosissima uirgo. hanc cum plures proci peterent a patre, Neptunus sublatam transtulit in insulam Crumissam.

  2. quod cum proci eam scissent ibi morari, naue comparata Crumissam contendere coeperunt. Neptunus ut eos deciperet, Theophanen in ouem commutauit formosissimam, ipse autem in arietem, ciues autem Crumissenses in pecora.

  3. quo cum proci uenissent neque ullum hominem inuenirent, pecora mactare coeperunt atque ea uictu consumere.

  4. hoc Neptunus ut uidit, in pecora commutatos consumi, procos in lupos conuertit; ipse autem ut erat aries cum Theophane concubuit, ex quo natus est aries chrysomallus qui Colchos Phrixum uexit, cuius pellem Aeeta in luco Martis habuit positam, quam Iason sustulit.


previous: 187a next: 189a