texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 189a

title. PROCRIS.

  1. Procris Pandionis filia. hanc Cephalus Deionis filius habuit in coniugio; qui cum mutuo amore tenerentur, alter alteri fidem dederunt ne quis cum alio concumberet.

  2. Cephalus autem cum studio uenandi teneretur et matutino tempore in montem exisset, Aurora Tithoni coniunx eum adamauit, petit-que ab eo concubitum, cui Cephalus negauit, quod Procri fidem dederat.

  3. tunc Aurora ait, Nolo ut fallas fidem nisi illa prior fefellerit. itaque commutat eum in hospitis figuram, atque dat munera speciosa quae Procri deferret. quod cum Cephalus uenisset immutata specie, munera Procri dedit et cum ea concubuit. tunc ei Aurora speciem hospitis abstulit.

  4. quae cum Cephalum uidisset, sensit se ab Aurora deceptam et inde profugit in Cretam insulam, ubi Diana uenabatur. quam cum Diana conspexisset, ait ei, Me-cum uirgines uenantur, tu uirgo non es; recede de coetu.

  5. cui Procris indicat casus suos et se ab Aurora deceptam. Diana misericordia tacta dat ei iaculum quod nemo euitare posset et canem Laelapem quem nulla fera effugere posset, et iubet eam ire et cum Cephalo contendere.

  6. ea capillis demptis iuuenili habitu Dianae uoluntate ad Cephalum uenit eum-que prouocauit, quem in uenatione superauit. Cephalus ut uidit tantam potentiam canis atque iaculi esse, petit ab hospite, non aestimans coniugem suam esse, ut sibi iaculum et canem uenderet.

  7. illa negare coepit. regni quoque partem pollicetur; illa negat. Sed si utique, ait, perstas id possidere, da mihi id quod pueri solent dare. ille amore iaculi et canis incensus promisit se daturum.

  8. qui cum in thalamos uenissent, Procris tunicam leuauit et ostendit se feminam esse et coniugem eius; cum qua Cephalus muneribus acceptis redit in gratiam.

  9. nihilo minus illa timens Auroram matutino tempore secuta eum ut obseruaret, atque inter uirgulta delituit; quae uirgulta cum Cephalus moueri uidit, iaculum ineuitabile misit et Procrin coniugem suam interfecit.

  10. ex qua Cephalus habuit filium Arcesium, ex quo nascitur Laertes Ulixis pater.


previous: 188a next: 190a